Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
num vel duos ex vobis qui ab omnibus quibus, ineumbit, meram de praemissis experiatur veritatem, quam tandem nobis suo modo rescribatis. Datutn Bude die Anno Domini MCDXXIX. Nos igilur pelilionem vestre Magnitudinis exequentes, vnum ex nobis videlicet Comitem Johannem de Megyes (?) Judicem nobilium de nostra sede Judiciaria ad praemissa peragenda transmisissemus, tandem ad nos reuersus retulit isto modo, quod ipse feria quarta proxima post dominicam oculi proxime pretentam in ipso Comitatu Castriferrei procedendo, ab omnibus cuiusuis status et condicionis eiusdem Comitatus liominibus, a quibus decens et opportunum fuisset, diligenti inquisitione palam et occulte facta scire potuisset, sic sciuisset prout per omnia tenor continet literarum Vestrarum praedictarum. Datum in castro ferreo feria secunda proxima post terminum prenotatum, anno Domini supra dicto." E charta eiusdem lacuiiis vitiata. XLIV. C. Matthaeus de Palocz, Judex Curiae regiae , super actu potentiario perpetrato testimoniales elargitur. A. 1429. Nos Comes Mattliias de Palocz Judex Curie Serenissimi et Magnifici Principis Doinini Sigismundi, Dei Gratia Bomanorum regis semper Augusti, ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croalie etc. Regis. Memoriae commendanles tenore presenlium significamus quibus expedit vniuersis, quod nobis in octauis festi Epiphaniarum Domini proxime preteritis, vna cum regni Nobilibus pro faciendo iudicio moderatiuo causantibus in sede nostra Judiciaria sedentibus, Petrus de Sadan pro Stephano filio condam Michaelis filii Nobilis Domine Catherina vocate, filie