Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

articulis literis in eisdem declaratis. Ipse igitur Con­uentus ad praemissa perficienda vna cum Joanne, filio Nicolai de Ungh, homine Falatini, religiosum virum fratrem Tliomam presbiterum , Priorem , pro parte praenotati Prioris de Leveld, pro testimonio destinasset, qui reuersi retulissent, quod ipsi ad fa­cies praedictarum particulae terrae, et vinearum, syluarum et molendinorum ac pratorum litigioso­rum accessissent, habitaque prius legitima reambu­latione eorum quinque Jobagyones, eiusdem Domi­ni Prioris seniores et potiores, ln possessione eorum Kepes residentes per praefalum Dominum Prku em de Leveld adductos, ad sancta Dei Euangelia in fa­cie dictae possessionis Telky iurare fecissent, qui demum iuxta ipsius Prioris et Conuentus de Le.veld teslimonia ostendissent, quod primo a pai te vi llae ­Cbepel, per quamdam vallem Erdo Volgj' dictam versus partem septemtrionalem procedendo perue­nissent ad vnam viam magnam, quae exiret de di­ctaTelky, et iret ad villas Piad et Viz, per quam viam ascendendo versus partem occidentalem , vs­que ad terram, quae vocatur Altalves, vbi dixis­sent dicti quinque Jobagyones praefatorum Prioris et conuentus , quod a dicta valle Erdo Volgy vsque ad metas possessionum Rad et Vizi, versus partem meridionalem, tota terra cum vineis , syluis, terris arabilibus cultis et incultis esset eorumdem Prioris et Conuentus de Leveld, quae partim pertineret ad portiones possessionarias memorati Prioris etCon­uentus in dictis possessionibus Chepel, et Telky ha­bitas. Deinde versus partem septemtrionalem decli­nando per terras arabiles attingeret ad tres vias, quarum vna transiret ad saepe dictam villam Viz, alia ad villam Zemes, et tertia ad memoratam vil-

Next

/
Oldalképek
Tartalom