Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ipsa possessio, seuterra Telky per manus alienas fuis­set occupata, et ideo eandem vellent recaptiuare ? et reambiilare. Homines itaque regius praefati Pala­tini et annotati Capituli Aibensis ad. faciem ipsius posses-ionis Telky accessissent , et cum iuxta continentias ipsarum duarum literarura Stephani et Ladislai regum, saluis iuribus alienis dictis domi­nabus perpetuo possidendam statuere voluissent, nul­lis aliis contradicentibus, Magister Cheke magnus, Comes Vd uorn ic or u mregalium contradixisset; populi autem in facie dictae possessessionis Telky commorantes, eandem dictis religiosis Dominabus attribuissent, et earum fuisse, et esse, nisi pro tunc ad Comitem Vduornicorum causa protectionis sub­iectas fuisse, indicassent. Praemissarum itaque lite­rarum exhibitionibus factis Procurator annotatorum Prioris et Conuentus , itcm Capituli, et Sanctimo­nialium eisdem ex parte ipsorum filiorum Ladislai Bani in praemissis iudicium fieri postulan. quia idem Emericus, filius Ladislai Bani, procuratorque anno­tatorum, Bartbolomaei et Ladislai, fratrum ipsius Emerici, exceptis ipsis , in dicta possessione Telky nonnullos alios , puta Abbates Symeghiensem et Tykoniensem, Georgium de Balvanus , Fran­ciscum filium Nicolai, filii Thomae de Nesa , Nico­laum filium de Cheu, item Nicolaum, Ladislaum et Stephanum, filios Stephani filii Fanch, portiones competentes conseruare et absque interessentia eo­rum ad praemissa respondere non posse recitarant; pro eo, cum nos eosdem Abbates, Georgium et Fran­ciscum, Nicolaum, et alterum Nicolaum, Ladislaum et Stephanum, penes ipsos filios Ladislai Bani fecis­semus euocare, multiplicibus litium processibus et cauillationibus hinc et inde inuentis, pertransitis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom