Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

lutem in omnium salvatore, ad uniuersorum notiti­am harum serie voluraus pervenir.e. Quod Ladislaus fiiius Pauli fily Egidy de Wlche, necnon Johannes filius Mathie fily eiusdem Pauli, Emericus filius Mi­chaelis fily jam dicti Pauli de eadem Wlche, perso­naliter ab una, parte vero ab alia Vitus filius Nico­lai ex nobili Domina Katherina vocata filia eiusdem Pauli de dicta Wlche, pro se similiter personaliter ac pro eadem nobili dominaKatharina matre et Lau­rentio fratre suis, sine literis procuratoriis one­ra tamen et gravamina eorundem si ydem in sub­scriptis persistere nollent in se assumpmendo, co­ram nobis constituti per eosdem ministerio vive vocis confessum extitit nostri in presencia in hunc modum , quod ipsi ob fraternalem amorem abs­que strepitu cuiushbet Judicy Jus quartale puellae, prefate Domine Kalherine sibi de portione posses­sionaria, anledicti Pauli patris sui Juxta huius regni consvetudinem provenire debens mediante posses­sessione, hoc modo extra dedisse retulerunt. Quod pro loco sessionali quandam sessionem, in qua nunc habitarent Juxta Curiam seu sessionem prefa­ti Emerici fityMichaelis ab oriente in latitudine duo­rum jugerum terrarum arabilium usualium tam in Cu­ria quam in orto, a parte occidentali adiacentem usque quoddam fossatum retro ortos habitum se ex­tendentem simul cum quadam particula terre a parte possessionis Horpach vocate penes terras Martini fi­lyNicolai de dictaWlche, a parte occidentali in lali­tudine alterius dimidy Jugerum terrarum arabilium usualium a metis ipsius possessionis Wlche usque metas seu terminos possessionis Kwvesd adiacenle cum cunctis utilitatibus et pertinentys quibuslibet ad eandem terram spectantibus nec non terris paschua­Tom. X.Vol. VII. 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom