Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
requirimus et rogamus per misericordiam Jesu Christi, vt in hac causa nihil facias festinanter , et sine longa et matura deliberatione, ac Ecclesia inconsulta; ne necessarium sit postea, qui non possumus laesis postulantibus negare iustitiam, de violatione, vel non, iuramentorum pacis ac foederum praedictorum cognoscere, prout idem Rex Poloniae desiderare videtur; et forsan nos , cogente iustitia reuocare, si quae perperam facta essent, cum tanto scandalo populi Christiani, cuius te auctorem et suscitatorem nedum esse, sed etiam suspicari posse, non veliemus} ne fama tua, quae vbique clarissima est, laedatur, et anima tua tanti peccati onere praegrauetur, etreus in extremo iudicio malorum omnium praedictorum, quae necessario, vt piurinmin, sequutura videntur, valeas denotari. Quare fili charissime, in hac tam periculosa materia moderare voluntatem tuam et in hac parte nostris paternis monitionibus et consiliis acquiesca-, et viam alias tibi per nos apertam, de oratoribus transmittendis ad nos, amplectaris. Nos atiam praefatum Ducem, propter eius excellentiam et singularia bona , quae fecit in propagatione Chrislianae fidei, magni facimus, et paterna charitate diligimus, ac ipsum dignitate regia dignissimum iudicamus. Sed vellemus eum cum pace, sine scandalo, sine iniuria, et sine discordia fratris sui, talibus ornamentis ornari, sicut alias scripsimus sublimitati suae. Datum Romae apud S. Petrum, idibus Nouembris, pontificatus nostri anno - quarto decimo." Apud Dlugossum col. 533. (jui bullam banc ad a. 1429. refert, quam tamen annus regiminis Papae ad sequentem reuocat. Error tamen in anno Pontificatus videtur latere, qumn pace cum Ladislao Polono redintegrata, haud