Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Faad captiuassent, et quo ipsorum placuisset voluntati, asportari fecissent, potentia mediante, in praeiudicium dictorum Prioris et Conuentus valde magnum. Datum sexto die diei inquisitionis praenotatae. Anno Domini Millesimo quadringentesimo vigesiino nono. E membrana originali. XXIX. Idem Capitulum plura quoque damna per Paulum Farkas ojjicialem in Tolnawar , potentia mediante illata, refert. A. 14?9. Serenissimo Principi, Domino Sigismundo Dei gratia , Romanorum regi semper Augusto, ac Hung. Boh. Dalm. Croat. etc. regi, Domino eorum metuendo, Capitulum Ecclesiae Wesprim. orationes in filio Virginis gloriosae. Vestra nouerit Serenitas, quod nos summo cum honore receptis literis vestris annualibus pro religioso et M. Viro Domino Alberto de Nagmihal, Priore Auranae, et Conuentu Cruciferorum Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba ad euoeationes, inquisitiones, prohibitiones, nec non ad omniaalia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni vestri consuetudinem de Jure fieri consueuentnt, facienda, per vestram Maiestatem ad anni circulum datis et gratiose concessis , nobis praeceptorie directis iuxta earumdem continentiam, vna cum Benedicto de Beer homine veslro, in literis eisdem inter alios homines vestros conscriptos nominatim expresso, nostrum hominem videlicet Johannem Chori praedictae Ecclesiae nostrae clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam, nostro pro testimonio transmisimus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reueuersi nobis consona voce retulerunt isto modo: Quod ipsi in festo B. Margarethae