Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

XXVIt. Capitulum Alben&e actum potentiarium in possessione Megyer per Chiszarios perpetratum refert. A. 1429. Sei enissimo Principi, Doraino Sigismundo , Ro­manorum Regi, seniper Augusto, ae Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Regi, Domino ipsorum metuendo, Capitulum Ecclesiae Albensis orationes in Domino perpetua cum fidelitate. Vestra nouerii Serenitas. Quod nos receptis lileris vestris annualibus pro religiosis viris , Dominis Fratribus , Alberto de Nagmihal, Priore Auranae , et Conuen­tu Cruciferorum domus hospitalis Ecclesiae Beati re­gis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes et prohibitiones, nec non ad omnia alia, quae tali­bus in processibus, iuxta dicti regni vestri eonsue­tudinem de iure fieri consueuerunt, facenda, eis­dem per vestram Serenitatem gratiose datis et con­cessis, nobisque praeceptorie directis, et iuxta ea­rumdem continentiam vna cum Nicolao, lilio Ania­ni de Kelked homine vestro, inter homines alios ve­stros in eisdem literis annualibus nominatim conscri­pto, nostrum hominem, videlicet Andream, Chori praedictae Ecclesiae noslrae Clericum, ad infrascri­ptara inquisitionem faciendam nostro pro testimonio transmisissemus fide dignum. Qui tandem ad nos re­uersi concorditer retulerunt: Quod iqsi in festo di­uisionis apostolorum proxime praeterito, ab omni­bus quibus decens et oportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus comprouincialibus Comitalus Simighiensis hominibus, diligenter inuestigando, ta­lem de infrascriptis sciuissent veritatem: Quod cum Anthonius, filius Matthiae , et Stephanus filius eius­dem , Jobagiones praefatorum Prioris et Conuentus in possessione ipsorum Meger vocata commorantes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom