Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

«I 121 tas. Vestra nouerit Serenitas, quod nos sumrao cum honore receptis litei is vestris annualibus, pro Re­ligioso et Magnifico \ iro Domino Alberto de Nag­rayhal Priore Auranae et Conuentu Cruciferorura Ecclesiae B. Regis Stephani de Alba, ad inquisitio­nes, euocationes , prohibitiones et ad omnia alia, quae talibus in processibus mxta dicti regni Vestri consuetudinem de Jure consueuerunt, facienda, iis­demque per vestram Serenitatem per anni circu­lum gratiose datis et concessis, nobisque praecepto­rie directis, et iuxta earumdem continentiam vna cum Slephano de Alba, homine vestro, literis in eisdem inter alios homines vestros conscriptos, no­minatim expresso, nostrum hominuin videlicet Jo­hannem, Chori praedictae Ecclesiae nostrae cleri­cum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam no­sto pro testimonio transmisimus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuersi nobis concorditer re­tulerunt, quod ipsi in festo B. Vitalis martyris pro­xime praeterito, in Comitatu Albensi ab omnibus quibus decens et oporlunum fuisset, nobilibus vi­delicet et ignobilibus comprouincialibus dicti Comi­tatus hominibus diligenter inquirendo talem de in­frascriptis sciuissent veritatem: Quomodo Henricus de Felduar, Comes de Fayz, Galius litteratus , ca­stellanus Saxardiensis, et Johannes Nemeth de Zer­dahely, vna cum Gregorio filio Anthonii, Valentino, Paulo , Philippo , Andrea , Francisco , Zekel, Cle­mente et Anthonio similiter Zekel, dictis, Simone Fad, Thoma et Blasio filiis eiusdem , Jacobo filio Eliae, Johanne filio Valentini, Georgio filio Thomae Blasio filio Clementis, Benedicto filio Georgii, Ge­orgio filio Thomae, Michaele filio Gregorii; Nico­lao filio alterius Gregorii, Stephano, Josa, filiis Pe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom