Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
S. Stephani libertate a collectis, lucro camerae, etc. ad salutem rei publicae conferendis, immunitati neutiquam sunt; iisque obnoxii perstiterant vigente regum auctoritate si nos interesse (sjnodis) non poterimus (Albae) Palatinus procul <lubio ibi erit pro nobis — et omnes Seruientes, qui voluerint, libere illuc conueniant." Ne concursus ipsoruni fiat tumultuarius, quemadmodum sub Bela I. et Andrea II. An. 1222, Bela IV. sequentibus cauit: ,,ltem ordinauimus, — quod de quolibet coniitatu duo vel tres Nobiles debeant conuenire; vt in eorum praesentia de omnibus damnis et iniuriis, per quoscunque datis ct illatis, omnibus querulantibus satisfiat." Decreto anni 1267, praerogatiuas Nobilium confirmante. In iurisdictionem Iegislativam nii lites hi regales irruperant An. 1291. ac 1298. in campo Rakos cum Cumanis ac Saxonibus congregati. Ad leges rogandas restricti denuo fuerant sub Carolo Roberto, Ludouico M. Maria ac Sigismundo regibus. Ab Alberti temporibus primitiua Iegis ferendae norma vitium cepit. ') Tandem No bil es = in non soluentes degenerarunt: ,,Nobiles autem regni intelliguntur , qui habent meram nobilitatem a regibus, seu priuilegium nobiHtatis Hungariae, siue tales sub — Regis , siue sub ecclesiarum, siue sub quorumcunque alia iurisdictione degant; alii autem omnes soluant, vtique siue sint Nobiles Ecclesiarum, qui non habent priuilegiuni nobilitatis a regibus, siue ciues Iiberarum Civitatum, siue Cuniani, siue Philisthaei, Rutheni et Tartari, Valachi, siue cuiuscunque alterius conditionis." Kovachich Suppl. ad Vestig. Com. Tomo II. pag. 182. Nobilium m i 1 i t a n t i u m a census contributione immunitas constitutioni regni conformis at non item a subsidiis in necessitatcs regni conferendis, quae sub Mathia adhuc Coruino } Turcarumque dominio coacta diaetaliter fuerant. Postquam railitiae onus