Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

r 117 gariae, Bohemiae , Dalmatiae, Croatiae, etc. Regi, Domino ipsorum gratioso, Stephanus de Rosgony, Comes et Judices Nobilium Comitatus Posoniensis obsequium seruitutis perpetua cum lidelitate. Literas vestrae Serenitatis inquisitorias , nobis praeceptorie directas, omni cum reuerentia noueritis nos rece­pisse, in haec verba : Sigismundus (vt supra). Vnde nos ipsis mandatis vestrae Serenitatis in omni­bus obedire cupientes, vti tenemur, ex debito, no­bilemNicolaum, filium Pauli de Beczehaza, vnum ex nobis Judlium praedictis, ad praedicta vestra man­dala fideliter exsequenda , duximus destinandum, qui tandem ad nos exinde reuersns, nobis retulit isto modo quod in festo beatorum Philippi et Jaco­bi Apostolorum nunc proxime praeterito in diclo Comitatu procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset nobilibus videlicet et ignobilibus, cae­terisque cuiusuis status et conditionis praedicti Co­mitatus hominibus palam et occulte diligenter inqui­rendo, omnia praemissa et quaeuis praernissorum singula, sic et eatenus facta et perpetrata fuisse et es­se retulisset, prouti vestrae dictum extitit Maiesta­ti, et quemadmodum tenor vestrarum literarum con­tinet praescriplarum. Datum Posonii octaua die diei inquisitionis praemissae anno supra dicto." L. qua­tuor sigillorum. E cliarta originali archiui Primatialis. Cum Inquisitoriae re­giae datae fuerint post festura S. Ambrosy, vt supra , relatoriae vero octaua die post festum SS. Pliilippi et Ja­cobi, vel festura Ambrosy mense Ajjrili est celebratum, vel dies einanationis alterutrius erronee fuit consignatus­XXIII. Idem Sigismundua statutionem possessionis Agyayos , titulo pigno­ris prorogat. A. 1429. i\os Sigistnundus Dei gracia Romanorum Rex

Next

/
Oldalképek
Tartalom