Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

personis nobilis Dominae relictae et Alberti, Ladis­lai filiorum Georgii de Wolthan, iVJichael vero de Were, in persona Johannis dicti Payor, ciuis ciui­tatis nostrae Albensis, ipsis recaptiuationi et statu­lioni dictae possessionis Dios, contradictionis vela­mine obuiassent. Quare idem Frater Benedictus Cu­stos rationem praemissae contradictionis , inhibitio­nis assignari petiit per In causam attractos praenotatos. Quo praeceplo annotati Valentinus et Michael pro ipsis in causam attractis cum procuraloriis literisCa­pituli Ecclesiae Albensis exsurgendo responderunt ex aduerso: Quod ipsi in personis dictorum Dominae, Alberii et Ladislai, ac Payor pro eo fecissent pro­hibitionem praenotatam, quia ipsa possessio seu prae­dium Dios vigore instrument. adipsos pertineret, quae non ad praesens, sed in termino vlteriori, per nos eis dando, exhibere prompti essent et parati; et quamuis procurator ipsius Johannis Payor cum suis literalibus instrumentis promtus fuerat j tamen quia procurator memoratorum Ladislai et Alberti et Do­minae praescripta instrumenta, nec in praesenti, neque in Comitatibus Simighiensi et Vesprimiensi congregationibus per nos in proximo celebrandis , exhibere posse et valere recitabat, sed ad exhibitio­nem eorumdem per nos terminum vlteriorem dari petebat; pro eo his auditis et perceptis iudicari com­misimus eo raodo : vt memoratus Johannes Pavor sine onere, annotati vero aly in causam attracti, vel eorum legitimi procuratores , vniuersa eorum in­strumenta, si quae super dicla possessione Dios ha­bent confecta, in octauis festi Beati Michaelis Ar­changeli nunc venturi, contra praelibatum Conuen­tum cum iudicio trium marcarum coram nostra per­sonali praesenlia, in Curia nostra regia , exhibere

Next

/
Oldalképek
Tartalom