Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Andreas Comes (V. ad an. 1238.) Alterius vero literae continentia verbalis dignoscitur esse talis : Mattheus Magister Tauarnicorum (V. ad annum 1244.) Tertia quidem littera habet hunc te~ norem: Nos Andreas (V. ad 1297.) Nos igitur humillimis deuotisque supplicationibus praefati Fratris Georgii Guardiani, per eum nominibus annotatarum Abbatissae, et Sanctimonialium praescripti claustri B. Mariae Magdalenae, Ordinis sanctae Clarae Virginis, Maiestati nostrae subiectiue oblatis regia benignitate exauditis , et clementer admissis, praesriptas tres literas non abrasas, non cancellatas, non viciatas, neque in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus ambiguitatis scrupulo destitutas, praesentibusque de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali, insertas, quoad omnes et earuni continenlias , clausulas et articulos acceptamus, approhamus, et ratificamus, eas nihilominus ob spem et deuotionem nostram , quam ad Beatissimam MariamMagdalenam, in cuius sacri nominis titulo dictum claustrum Sanctimoninalium ordinis sanctae Clarae pie extitit fundatum, gerimus et habemus, simul cum omnibus praemissis, in tenoribus earumdem lilterarum contentis, mera auctoritate et potestatis plenitudine , ac ex certa scienlia nostrae Maiestatis, nec non de consensu et beneplacito Serenissimae Principis Dominae Barbarae, Reginae conthoralis nostrae Charissimae, Praelatorum etiam et Baronum nostrorum consilio praematuro et vniformi decreto eorumdem, pro memoratis claustro et per consequens Abbatissa et Sanctimonialibus eiusdem claustri perpetuo valituras confirmamus praesentis scripli nostri patrocinio mediante, saluis iuribus alienis. In cuius rei memoriam firmitatemque