Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

signare. Quarum unius, utputa, ipsius nostrae pa­tentis literae tenor talis est: Nos Sigismundus (vide supra ad an. 1417.) Alterius vero, ut puta, praedi­eti Capituli Agriensis literae privilegialis series di­gnoseitur fore talis : Serenissimo Prineipi — Sigis­mundo — Capitulum Eeelesiae Agriensis (v. supra an. 1417.) Nos igitur humillimis et devotis Domini Petri Custodis supplicationibus antelatis, nostrae per eum suo et nominibus quibus supra subjective obla­tis majestati, regia benignitate exauditis et clemen­ter admissis, praefatas binas literas nostram paten­tem et annotati Capituli Agriensis privilegialem non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua earum parte suspectas, sed omni prorsus suspicionis vitio caren­tes imo verae ac sincerae veritatis integritate prae­pollentes, praesentibus verbotenus insertas, quoad omnes earum continentias, articulos et clausulas ac­ceptamus, approbamus et ratificamus, ipsas nihilo­minus requirentibus praefati Georgii fidelitatibus et fidelium servitiorum laude dignis meritis et sinceri­tatis complacenliis, nobis per ipsum locis et tempo­ribus incumbentibus, iaudabiliter exhibitis et im­pensis, simul cum praemissis donatione et perenali collatione, ac legitima statutione possessionis Zirma praenotatae superius, in tenore dictarum duarum li­terarum iucidius extentis, mera authoritate nostra et potestatis plenitudine, ex certa scientia nostrae Majestatis de consensuque et voluntate charissimae Principis Dominae Barbarae reginae, conthoralis no­strae praecharae Praelatorum etiam et Baronum no­strorum consilio praematuro, ac imiformi eorum decreto pro dictis Domino Petro Custode, Georgio, Nicolao, Petro, Pauio, Jacobo, Antonio, Dominico et Joanne, ac ipsorum Georgii, Nicolai, Petri, Pauli,

Next

/
Oldalképek
Tartalom