Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

dem civitatem nostram Posoniensem in Comitatu Po­soniensi existente, Forum liherum singulis feriis ter­tiis ;n omni hebdomada omnino sub iisdem liberta­tum et gratiarum praerogativis, quibus fora libera nostrariun civitalum regalium sunt insignita, duxi­mus annuendum gratiose et concedendum perpetue celebrandum, absque tamen praejudicio fororum li­berorum aliorum. Quocirca vos universos mercato­res institores atque viatores, et quoslibet alios tam intraneos quam extraneos homines praesentibus affi­damus, certificamus et assecuramus, quatenus ad hujusmodi forum liberum hebdomadale singulis fer­riis tertiis per nos modo, quo supra perpetuo cele­brari concessum, simul cum omnibus bonis et rebus vestris tam mercimonialibus, quam aliis quibusvis secure et absque omni pavore personarum et rerum vestrarum veniatis, properetis et accedatis, peractis­que emtionibus et venditionibus vestris atque nego­ciationibus foro in eodem redeatis ad propria vel alia, quae malueritis loca sub protectione et tutela Nostrae Majestatis speciali. Et hoc volumus in foris et aliis locis publicis ad id opportunis ubique palam facere proclamari. Praesentes, dum nobis in specie fuerint reportatae, in formam nostri privilegii re­digi faciemus. Datum Constantiae Dominica Remi­niscere, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Decimo Octavo, Regnorum nostrorum Hungariae Trigesimo Primo, Romanorum vero Octavo. In membrana. L. S. appressi. V. Idem collationea suaa Szirmaiis anno 1417. concessas priui­legialiter elargitur. An. 1418. Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex, sem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom