Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

iurisdietionibus, vigore praedietarum aliarum no­strarum literarum donationalium superinde confecta­rum, nolentesque ut tot et tanta ipsius Domini Jo­hannis de Gara laudum praeconio attollenda servitio­rum merita, atque copiosae et multicipes expensae et sumptus, quos et quae idem Joannes de Gara in exhibitione talismodi suorum servitiorum pro nobis et sacra ipsius regni nostri Hungariae corona, imo resmcolarum nostrorum commodo et uberrima uti­o _ , litate laudabiliter facta fecit, pertulit et exhibuit, ab ipso sine fructu et sine decenti ac condigna remune­ratione evanescant, de mera nostrae regiae potesta­tis plenitudine et ex certa nostra scientia Praelatorum etiam et Baronum noslrorum ad id maturo accedente consilio praefatis Joanni de Gara et Dominae Hed­wigi , eius consorti , ipsorumque haeredibus suis masculini prenotatis, verbo regio promittimus, spon­demus et irrevocabiliter pollicemur, quod si et in quantum casu accidente, in quo dubius litis evenlus solet plerumque contingere, saepefatus Joannes de Gara et ipsa Domina Hedwigis, eius consors, ipso­rumque haeredes praetacti , virtute atque vigore praenarratae nostrae regiae donationis praetitulatas possessiones ac portiones possessionarias , iuraque possessionaria praenarrati Michaelis , filii Stephani, pro se ipsis rnodis quibuscunque obtinere, perpe­tuare et recuperare non poterunt; extunc nos ex­nunc prout extunc, et extunc prout exnunc, quas­dam possessiones nostras regales, Twrd, Bozar-Mo­nostor et Swgia in Thetnesiensi, nec non Zaad et Varadia vocatas, in Orodiensi Comitatibus habitas cum omnibus earum et quibuslibet ipsarum utilitati­bus ac pertinentiis, saepefatis Joanni de Gara et Do­minae Hedwigi, suae conthorali, haeredibusque eo­Tom. X. Vol. VI. 55

Next

/
Oldalképek
Tartalom