Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

steritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur, et huic inserviendum est. Considerantes eliam, quod eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebras, ipsa est, quae purgat peccata et facit invenire vitam aeternam, ma­xime faciens homo in vita sua. — Et considerantes, quod nulla eleemosyna praevalet Missae, quae plures habet effectus, primus quia est medicina contra pec­cata mundana; secundus, ut lignum vitae sit in me­dio paradisi; tertio, ut Christus nobis quotidie unia­tur sacramentaliter, et nos ei spiritualiter; quarto, ut apud nos sit iugis memoria passionis Chrisli. — Vnde his consideratis, volentes providere animae nostrae in vita pariter et in morte, pervenimus ad taiem concordiae pactum et conventionem, stipula­tione vallatam, cum veneralibus viris canonicis et praebendariis civitatis Segniae, ipsis congregatis et adunatis invicem sono campanae, ut moris est, de eorum voluntate et concordia in hunc modum et for­mam; verum quod quatuor canonici cum praeben­dariis dicant ac debeant celebrare Missam B. M. V. ad honorem et omni die alta voce in aurora, et in perpetuum, quam Missam unus de dictis quatuor canonicis continuo debeat celebrare, alii vero tres canonici et quatuor praebendarii debeant respon­dere in dicta Missa, et stare et cantare a principio Missae usque ad finem, et stare in choro iuduti cum collis, et quod in qualibet Missa ille, qui celebral, debeat dicere orationem pro sanitate nostra nomina­tim, nominando nos per orationem B. V. et hoc in vita nostra; post morlem vero nostram debeat di­cere celebrans orationem mortuorum pro anima no­stra similiter nominando nos nominatim; etnosprae­fatus Coraes Nicolaus pro remuneratione dictae Mis^

Next

/
Oldalképek
Tartalom