Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

dominium nostrum et tunc dictus Joannes Nissensis ivit ad Portam, non parcens capiti suo pro nobis, et invenit nobis gratiam apud caesarem et expulit exercitum ex regno nostro et multoties ivit in per­sona nostra in negotiis et semper nobis recta fide servivit et pro hoc ipsius fideli servitio dedimus ipsi nostra nova donatione et descripsimus nostris paten­tibus litteris cum pensili nostro sigiilo ex utraque parte signato, quod est ipsius pars, sive portio in Nissa et in Zuonik, quod a fratribus ad ipsum spe­ctat, a Nissava et Bosna pagum Huoynice, et sub Thum cum veris terminis et territoriis, illud dedi, scriptisque consignavi pro proprietate in saecula amen, dicto Joanni Marnavitio Nissensi et ipsius filiis, po­sterisque eorum, et hoc ab illo non auferatur pro­pter ullam infidelitatem, quae non esset examinata per Bosnenses et Ecclesiam Bosnensem. Et pro ma­iori gratia feci dicto Joanni cautelam, ut si quicun­que aliqua vel alicuius diplomata haberet, ante has nostras litteras pro hoc nostro superiori dono dato, et litteris consignato Joanni, omnia talia scripta his nostris litteris destruimus et mortificamus, et cum istis omnibus suprascriptis tradimus Johannem et ipsius posteros , D. Abbati Mirohnio et Abbati post Abbatem ad manus ecclesiasticas. Cuius rei testes sunt Senatores regnorum, Palatinus cum fratribus, Xupan Drisa Domicilius cum fratribus, Palatinus Ra­dosavus Paulovitius cum fratribus; Palatinus Geor­gins Ovisalitius cum fratribus ; Princeps [Pribitius Millosevitius cum fratribus; Palatinus Petrus Silesi­tius cum fratribus; Princeps Georgius Draghicovi­tius, Olribatius cum fratribus; Princeps Vuk Roga­titius cum fratribus; Princeps Draghitius Radiceri­ctius cum fratribus; Princeps Vukatius Vukovitius

Next

/
Oldalképek
Tartalom