Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
numque Albertum, modernum Priorem et Conventum Cruciferorum diversis prorogationum cautelis de termino ad terminum currendo, ultimatim ad praesentes octavas festi Epiphaniarum Domini deducta extitisset, ipsis siquidem octavis adhaerentibus, Dominus Leonardus Decanus pro praefato Capitulo Albensi cum procuratoriis litteris eiusdem ab una, parte vero ab altera Andreas Crucifer pro praelibatis Domino Alberto Pnore et Conventu Cruciferorum de Alba, cum procuratoriis litteris eorumdem, in noslram veniendo praesentiam, iidem Procuratores partium iisdem partibus per nos in praemissis iuris medelam petierant elargiri. Et quia iudiciaria praemissa commissio annotatorum Emerici et Nicolai Palatinorum effectui mancipari debebat, pro eo vestram amicitiam praesentibus petimus diligenter, quatenus vestros mittatis homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus praesentibus Magistri Nicolaus de Kereszth et Stephanus, filius Petri de Phizesd, aut Dionysius de Sarkany, vel Paulus Uzh de Marchal, aliis absentibus homo noster, de curia regia per nos ad id transmissus, octavo die festi Beati Jacobi Apostoli nunc venturi } et diebus ad id aptis annotati Capituli Albensis ac terrae Szent Kiralyfoldgye vocatae, praefatorum Domini Prioris et Conventus Cruciferorum de Alba convocatis commctaneis et vicinis, praesentibusque praedictis vel eorum legitimis procuratoribus praesentibus accedendo, primo easdem possessiones capitulares Sarszabady et Ingvan vocatas, secundum demonstrationem procuratorum ipsius Capiluli, ex parte dictae terrae seu possessionis Sz. Kiralyfoldgye nominatae, per metas et cursus metales in tenore praescriptae clausulae ex dictis litteris annotati quondam Domini