Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
Praepositi aut sui vicani praesentiam transmittere debeatis iudicandum; partis tamen se in iudicio gravatam sentientis, iure appellandi semper salvo. Aliud non facturi in praemissis. Praesentes etiam post earum lecturam reddi volumus praesentanti. Datum Posonii in festo B. Dorotheae Virginis et Martyris, Anno Domini MCCCCXXA I. Regnorum nostrorum Anno Hungariae etc. XXXIX. Romanorum XVI. et Boliemiae VI. Apud Wagner. Annales Seep. P. III. p. 53. CCCLXXIX. Conventus de Thurocz literas Sigismundi R. H. Neszpalianis anno 1421 datas transcribit. An. 1426. Vniversis Christi fidelibus; tam praesentibus, quam futuris, seriem praesentium. inspecturis, Stephanus Praepositus Monasterii Beatae Mariae Virginis de Thurocz, locique eiusdem Conventus, salutis optamentum in Jesu vero Salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire: quod nobilis vir Georgius de Nespal sua, item Nobilium virorum Demetrii, Stephani, nec non slrenui militis Ladislai, filiorum suorum, in personis nostram accedens in praesentiam exhibuit nobis quasdam litteras patentes serenissimi Principis, Domini Sigismundi, Dei gratia Romanorum Regis semper Augusti, acHungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Regis, Domini nostri naturalis, sigillo suo imperiali subappresso roboratas, tenoris et continentiae subscriptae, petens nos debita precum cum instantia, ut quia ipse easdem litteras regales in specie propter viarum discrimina et aemulorum persecutiones, pro tuitione et defensione iurium ipsorum ad