Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
scribi fecimus, ut eis a quocunque homine adhibeatur fides infallibilis et firma. Quarum quidem literarum tenor sequitur et est talis: Nos Boleslaus, Wenceslaus, Ludovicus, Duces Silesiae, et Domini Lignicenses etc. Datum Pragae in die B. Lucie Anno Dom. MCCCI. Literae vero illustrissimorum Ducum Ruperti et Boieslai, Ducum Silesiae ac Dominorum in Legnicz, quas etiam auseultari et legi et transmutari fecimus, sic sonabant: Wir Ruprecht uud Womislaw Briider etc. zu Prag, und unseren anhangedden Insigel am Heiligen Ostertag, nach Christi Geburt unseres lieben Herrn tausend und dreyhundert Jahr in drey und achtzigsten Jahr. In cuius rei testimonium atque robur praesentes literas ac inscriptiones sigillorum nostrorum appensione fecimus firmius roborari. Datum Viennae. Anno Domini Millesimo CCCC. XXVI. XX. die mensis Martii, Regnorum nostrorum Anno Hungariae XXXIX. Romanorum XVI. Bohemiae VI. Apud Calbinum fol. 207. sqq. 1. c. CCCLXXVII. Jdem Sigismundus Simoriyianis in praemium meritorum bello JJussitico partorum, ius castrum suum de eadem Si~ mcny perficiendi facultatem largitur. An. 1426. Nos Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Ilungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis: Quod nos tum pro fidelitatibus et laude dignorum obsequiorum virtuosis meritis , fidelium nostroruna Emerici et Nicolai, filiorum condam Emerici de Simonyi, per ipsos nobis et sacro nostro re-