Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
inae Dominae Barbarae, regnorum praedictorum reginae, eonthoralis nostrae, cum consensu etiam et salubri consilio, plenaque voluntate nostrorumPraelatorum et Dominorum (Baronum), iam dictum castrum nostrum Kecz, una cum oppido etiam Kecz dicto, cum praedicto Pammern et cum medietate iam nominati loci Kedendorff, cum oinnibus iuribus, fructibus, appertinentiis et nominatim terris et agris cultis et incultis , silvis , rubetis , pratis, vinetis, aquis, piscinis, Danubii teloneo, quod in Kecz recipere consueverunt, et universim cum omnibus fructibus, quibuscunque vocentur nominibus, sub eorum certis ac veris antiquis limitibus, cum quibus huncusque haec habita et possessa fuerunt, pro antedictis sex miliibus et quingentis florenis aureis nobis antea et nunc concessis, et pro supra etiam nominatis duobus millibus florenis aureis, quos pro reparatione supradicti castri nostri expendere debent, quod in una summa efficit octo millia quadringentos florenos aureos, huic Dominae, filiis et filiabus eius supranominatis, eorumque haeredibus et successoribus censuimus oppignorare, imo oppignoramus, obnoxium reddimus et propter fidelia servitia iam dicti olim Petri Kaplirz et eiusdem Dominae Walpurgis, quae nobis fideliter et evidenter tempore necessitatis nostrae exhibuerunt, consentimus, volumus atque damus, ut quamdiu vixerit Domina Walpurgis, praedictum castrum Kecz una cum oppido similiter nominato , praedictum dictum Pammern , cum medietate nominati Kedendorlf et omnibus eius pertinentiis et fructibus habere, tenere, inde usus fructus recipere et servare possit, adeo ut neque nos, nec successores nostri, reges Hungariae, dictum castrum nostrum et eius appertinentias antescriptas, ab ea-