Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

cerneret seu concernere posset , si in subscriptis persistere nollent, super se et suas cunctas haeredi­tates et bona recipiendo, coram Conventu Ecclesiae Sancti Benedicti de iuxta Gron constituti dixissent, et proposuissent in hunc modum: Quod licet ante­fatus Gregorius filius Michaelis praepotentiaria occu­patione possessionis Egyhazos Dalmad vocatae, di­ctae Ecclesiae de Saagh, adversus ipsos Praepositum et Conventum in facto potentiae, amissioneque uni­versorum iurium suorum possessionariorum, ratione etiam eiusdem possessionis in nonnullis oneribus bir­sagiorum, in praesentia nostri convictus extitisset et gravatus; tamen viris Egregriis Magistris Nicolao de GaJgocz, allero Nicolao, filio BJasii de Gyarmath, ac aliis nonnullis Nobilibus, probis viris, pacem partium Zelantibus, intervenientibus et componen­tibus taliter concordassent, ut ipsi Praepositus et Conventus antefatum Gregorium super dictis univer­sis birsagiis et birsagioruui gravaminibus, ac facto potentiae, in quibus ipse, ut praemissum esset, con­tra ipsos convictus fuisset et gravatus, reddidisset et commisisset expeditum, et insuper dictam posses­sionem eorum Egyliazos Dalmad vocatam, quam ipsi a praefato Gregorio iuridice obtinuissent et in domi­nium eiusdem legitime statui fecissent, quae etiam possessioni memorati Gregorii similiter Dalinad vo­catae consignaliter adiaceret, quibusvis suis utilita­tibus, puta terris.arabilibus, pratis, svlvis, nemo­ribus, montibus, aquis, stagnis et generaliter cun­ctis utilitatum integritatibus, ad lpsam possessionem Egyhazos Alniad spectantibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus, quibus ipsa per praedecessores ipsorum tenta fuisset et possessa, ipsi Gregorio per­petuo et irrevocabiliter in filios filiorum ac liaere-

Next

/
Oldalképek
Tartalom