Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Apud Farlatutn Illyr. S. Tom. V. fol. 461—463. Qui etiam exeessus, horumque causas perstringit. Cfer. etiam Ker­chelichium 1. c- p. 160. * CCII. Andreas Episc. Varad. collationales molendini pro Asceterio monialium loci transcribit ac rati habet. An. 1422. Nos Andreas, Dei et apostolicae sedis gratia Episcopus Ecclesiae Varadinensis. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus, pariter et futuris, praesen­tium notitiam habituris, salutem in Domino sempi­ternam, benedictione cum paterna. Jus requirit et aequitas suadet, ut ea, quae digne petuntur, ad ex­auditionis gratiam admittantur. Proinde ad univer­sorum notitiam harum serie volumus pervenire: Quod Thomas Judex etProcurator religiosarum Do­minarum Sanctimonialium de Claustro Beatae Annae civitatis Varadiensis, petivit nos idem Thomas Judex nominibus, quibus supra humili cum precum instan­tia, ut easdem literis privilegialibus dignaremur con­firmare, quarum tenor is est: Nos Stephanus (vide ad an. 1419). Nos igitur petitionibus dicti Thomae Judicis in persona dictarum religiosarum Dominarum Sanctimonialium nobis porrectis, paternali inclinati cum favore attendentes, quod iusta et modesta pe­titio auribus nostris displicere non debet, sed po­tius ad exauditionis gratiam admitti, praedictas lit­leras memoratorum Judicum et Juratorum Civium omni suspitionis vitio carentes, de verbo ad verbum praesenlibus transcribi faciendo ratificamus, appro­bamus et in earum vigoribus perpetuo valituras con­firmamus. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras sigilli nostri pontificalis et authentici appensione munitas duximus

Next

/
Oldalképek
Tartalom