Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
calumnia eis imposila, abire non permitterelis, in suum praeiudicium et damnum valde magnum. Et quia hoc una cum Praelatis et Baronibus, potioribusque Nobilibus regni nostri id statuentes decrevimus firmiter observandum, ut populi et fbbbagiones tam nostri regales, quam Ecclesiarum et Nobilium ad possessiones quorumcunque liabita licentia et iustis eorum terragiis depositis, et aliis debitis persolutis, se transferre valeant, atque possint moraturos. Fidelitati igitur vestrae universitatis et vestrum cuiuslibet firmiter praecipiendo mandamus, quatenus a modo in antea et deinceps huiusmodi populos et iobbagiones vestros, qui de vestris possessionibus, ut praemittitur, habita licentia, ac iustis eorum terragiis depositis, et aliis debitis persolutis ad possessionem commemorati Domini Abbatis , et per consequens dictae Abbatiae suae se transferre voluerint moraturos, eosdem calumnia quavis relegata abire permittatis et permitti faciatis; salvis eorum rebus et personis. Alioquin commisimus et serie praesentium committimus Comiti vel Vice-Comiti et Judicibus Nobilibus illorum Comitatuum, in quo vel in quibus huiusmodi mandata nostra non observari consuetis, ut vos a^ctius compellant et astringant authoritate nostra regia praesentibus in hac parte ipsis attributa et iustitia mediante. Secus facere non ausuri in praemissis. Praesentes quoque post earum lecturam reddi volumus praesentanti. Datum Posonii, feria quinta proxima post festum conceptionis Virginis gloriosae. Anno Domini Millesimo quadringentesimo vigesimo secundo. Regnorum nostrorum An. Hungariae etc. trigesimo sexto. Romanorum tredecimo, Bohemiae tertio. L. S. impressi. Ex originali archivi regnicolaris-