Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Mathias vel Stephanus de Zennjes, aut Andreas sive Antonius de Kis-Pe­riese, sin Stcphanus de eadem aut alter Stephanus de Bede dictus de eadem, ceu Nicolaus de Sarolyan, aut Emericus sin Andreas de Tunyog aliis absentibus homo noster, speciali praesentiae fideliter rescribatis. Datum Budae in festo Circumcisionis Domini Anno eiusdem Milles. quadringentesimo vigesimo secundo. (L. S.) Fidelibus suis Conventui Ecclesiae de Lelesz pro Stephano filio Stanislai de Bator Inquisitoriae et evocatoriae. Relationis siquidem eatenus rescriplae tenor est sequens: Nos igitur mandatis vestrae Excellentiae obedire cupientes, ut tenemur una cum Stephano Kis-Periche homine vestrae Maiestatis unum ex no­bis, videlicet Thomam Presbiterum ad praemissam inquisitionem faciendam pro testimonio transmisi­mus. Qui tandem exinde ad nos reversi, nobis con­corditer retulerunt: Quod ipsi in Comitatu Szathma­riensi pariter procedendo, a quibus decuisset et li­cuisset, palam et latenter habita diligenti inquisitione talem de^ praemissis scivissent et comperissent veri­tatem. Quod praefati familiares et homines dictorum filiorum Johannis filii Petri ex speciali mandato eo­rumdem Dominorum ipsorum ad dictam possessio­nem dicti Stephani filii Stanislai veniendo, Antonium Jobbamonem eiusdem de sua domo extrahendo o acriter verberassent, polentia mediante in praeiudi­cium eiusdem Stephani filii Stanislai valde magnum. Datum feria sexta proxima ante festum Purifieationis. Virginis Gloriosae, Anno Dom. praenotato. E processu Farailiae Kdllay contra complures sub Nr. 67.

Next

/
Oldalképek
Tartalom