Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

CLXXXIII. Idem Sigismundus bona Cliahiis a Protorege, ut fertur, cof­lata in Comitatu Pest cum possessionibus suis aliis in Comitatu Bihar cambiat. u4n. 1421. Nos Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalm., Croatiae etc. Rex, Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis: Quod Nos quasdam possessiones fidelium nostrorum dictorum Magnificorum Nicolai de Chaak et Georgii de eadem, carnalis, pridem Siculorum nostrorum, nunc vero Szathmaren. de Ugocha et Crazna Comi­tatuum Comitis, nec non Stephani et Bechk, filio­rum Stephani de Zidow, patruelium fralrum eius­dem Nicolai Waivodae, Felso-Macha et Also-Macha populosas, nec non praedia Thaas et Iklad integras, item portiones possessionarias in possessione Sydow et Battyan, quas ipsi vigore collationis S. Slephani Regis Hungariae, sanctissime recordalionis, sicut asseritur, hucusque possedissent, ac Batthyan simi­liter populosas, nec non praediis Keer, ubi Eccle­sia titulo omnium Sanctorum constructa haberetur, et Path vocatis, omnino in Comitatu Pestiensi exi­stentibus et apud manus eorum etiam &d praesens pacifice et quiete habitas, qnia pro ulteriori commodo et statu nostrae Maiestatis meliores et aptiores fore agnoscerentur, easdem simul cum omnibus utilitati­bus et pertinentiis, signanter terris arabilibus, cul­tis et incultis, sylvis, nemoribus, montibus vinea­rum, pratis , foenetis, aquis, piscinis, molendinis, molendinorumque locis, Ecclesiarum patronatibus, signanter monasterii in dicta Sydow fundati, de be­neplacita voluntate et consensu praedictorum Nico-

Next

/
Oldalképek
Tartalom