Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
accepissent, et per eandem vallem versus meridiem tendendo, pervenissent ad unam viam, ubi idem Stephanus iuxta tenorem dicti privilegii duas metas divisisset; deinde pertransita ipsa via per fenetum procedendo, iuxta aquam duas metas terreas, iuxta dicti sui privilegii tenorem fuisse dixisset. Inde ipsa aqua pertransita, ascendendo unum montem per silvam, ubi in descensu in planitie eiusdem montis, sub arbore pjri metam noviter erectam reperissent, iuxta quam scilicet arborem alia arbor pomi silveslris exstitisset; deinde descendissent in unam vallem ad unam viam et usque eandem viam de dicta Bede contradixissent, asserendo, quod idem Stephanus dictam reambulationem in eorum terra pacifica ad dictam possessionem Bede spectantem faceret, ubi nulla signa metalia fecissent, idemque Stephanus terram a parte orientali, per separationem dictarum metarum , per distinctam terram possessionis Priaszo, a parte vero occidentali possessionis Antaliusfeld in dictorum de Bede esse — — unde penes eandem viam signum metale fecissent, deinde versus eandemplagam meridionalem tendendo per sessiones villae Hermanfalva ascensive eundo, pervenissent ad unum montem et verticem eiusdem montis, idem Stephanus verticem fagi iuxta tenorem dicti sui privilegii adpellasset, et ibidem quamdam vineam demonstrasset, quam vineam quondam Dama fuisse dixisset, ubi penes eandam vineam signum metale fecissent; deinde pertranseuntes ipsam vineam in latere montis vinearum in alia — — — plagam orientalem inde deinde pervenisset ad quemdam monticulum, quem idem Stephanus caput fagi esse, et ibi duas metas sub arboribus ilicis, et tiliae fuisse dixisset, quae nunc apparuisset, ubi si-