Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

tuli Ecclesiae Castriferrei in eiusdem Comitis Simo­nis veniendo praesentiam, rationem praemissae con­tradictoriae inhibitionis assignari postulasset perSte­phanum filium Francisci praenotatum. Quo audito Nicolaus de Szil pro praefato fdio Francisci cum procuratoriis litteris praefati Capitidi Castriferrei in eiusdem Comitis Simonis exurgendo praesentiam, respondisset ex adverso, quod tempore praemissae possessionariae reambulationis et metarum ereclio­nis, praefatae possessionis Jaan dictae — fiendae, pro eo idem Stephanus contradictionem fe­cisset praenotatam, quia ipsa Domina per praemis­sam suam possessionariam reambulationem magnam terrae particulam possessionis Priaszo vocatae occu­pare et ad dictam possessionem suam Jaan vocatam applicare voluisset, ubi et in partibus quasdam lit­teras privilegiales Domini Belae olim Regis Hunga­riae duplici suo sigiJlo vallatas in Anno D. MCCLXV. Regni autem sui anno XXX. emanalas , habentes in se confirmationem, tenorem et continentias littera­rum condam Chak Comitis Szaladiensis reambulato­riarum in praedicto anno emanatarum, eidem Dom. Belae regi ad suum regium literatorium mandatum rescriptarum praefato Comiti Simoni praesentasset, in quibus habitum fuisset, quod cum praefatus Do­minus Bela Rex Uaum, Boxam, Thomam, Andor­nicum, fdios Anthalius, de plenitudine gratiae suae, de iolibagionatu castri eximendo, in numerum ser­vientium suorum deputasset, fidelitatem dicti Cliak Comitis requisivisset, quatenus daret eisdem homi­nem suum, coram quo Comes Megh homo regius cum Jobbagionibus caslri et testimoniis cruciferorum de nova curia terram eorumdem de terra castren­sium, sciiicet villa Priaszo separaret. Qui quidem 28 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom