Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

clementiae et gratie specialis. Nec in perpetuum hu­iusmodi eorum excessuum volumus esse memores, nec ad futuram trahere iniuriam et vindictam. — Age in his fideliter iuxta tuam industriam et fidem consuetam super quo etiam tuam conscientiam one­ramus. Ratum et gratum habentes et habere volen­tes, quidquid in praemissis per te actum fuerit si­ve gestum. Datum Posonii. Anno Domini Millesimo quadringentesimo vigesimo primo. In die Scti Fran­cisci." L. S. Kurz 1. c. P. II. pag. 34—4. CLVI. JBarbara regina molendinum suum ante Albam- Ecclesiam monialibus de Teteri-Buda confert. An. 1421. Nos Barbara regina, Dei gratia Romanorum et Hungariae etc. Regina. Ad universorum, tam prae­sentium quam futurorum notitiam harum serie volu­mus pervenire: Quod nos labilitate vitae praesentis attenta de futura et aeterna, in qua, ut perenniter in Christo vivere possimus, quanto ex alto nobis conceditur, proponimus providere. Et quia fidu­ciam magnam coram Deo eleemosynam putamus, qua peccata laxantur, dum pro terrenis acquiritur retributio aeternorum, ex quo labilibus inaestima­biies divitiae recompensantur. Habentes igitur spem et devotionem ad gloriosam et intemeratam Dei ge­nitricem \ irginem Mariam, cuius interventu et me­ritis in coelestibus speramus confoveri, in cuius ho­nore claustrum monialium in Veteri-Buda dedicatum fore dignoscitur et fundatum pro religiosarum Soro­rum Monialium in eodem claustro iugiter Deo de­cantantiuin sustentatione l^neliori, ac pro nostrae et

Next

/
Oldalképek
Tartalom