Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
vit; Comitatus Siculorum post reincorporationem hodiedum viget. 4.) Comites Saxonum: Flandro-Saxones terras ultra silvanas ad orientem colendas atque adversus Cumanos defendendas a Geysa II. Rege Hungariae obtinuerant insigni cum libertatum privilegio, quod Andreas II. communivit et auxit. Cf. Codicem. Septem fixerant sedes: quarum praecipuae Cibinium (Szeben), Corona (Brasso) etc. Y. Script. Hist. R. Hungariae edit. Bel. Tom. I. p. 786. et seqq, Propriis peraeque gavisi juribus ac Comitibus a regibus constitutis, quales fuerant: Ladislaus, Comes de Zibinio una de Baranya, et Palatinus A. 1273. Alexius, Comes Scibin. una Banus A. 1274—5. Petrus C. de Zibinio una Vajvoda A. 1278. Mag, Albertus C. de Zibinio A. 128 2. Ladislaus C. de Bistricza A, 1334. A. Ludovico Magno communem sedes Saxonicae nactae sunt Comitem A. 1373. Cod. Dipl. tom. IX. volIV, p. 653. Qui per omnes Transilvaniae vices hodiedum fungitur, Pares Latino-Saxonibus quoque, qui clivos Carpati, in terra Scepusiensi, tempore incerto, colendos sumserant, Andreae II. privilegio dati sunt comites proprii; tales commemorantur: Detricus Comes Saxonum A. 1271. 1274. Elias Comes Saxonum et Latinorum A. 1282. Hildebrandus Comes Saxonum deScepus 1302. Saxonibus deScepus nomine Speculatorum, vulgo Eor, limites adversus Poloniam et Galliciam custodiendi munus incubue-