Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
Dortiinicus, Mag. PinCernarum Stephani regis 1263* Stephanus, Mag. Dapiferorum ejusdem Anno 1263* etc. Hi etsi literis regiis frequenter consignati, Baronibus adnumerati neutiquam sunt. Ipsi quoque Archiepiscopi Strigonienses in praeficiendis aulae suae Palatinis, Curiae autem Judicibus, morem hunc sectali sunt, quorum vestigia hodiernum usque diem superant. Monendum praeterea: Barones regales ac reginales exteros cpnstitui haud potuisse. Decr. A; 1298* art. 24. Quot annis pro conventu regni publico Albam comparere debuisse. Decr. An. 1291. art. 31* Regem cum Praelatis pari voto nuncupasse. Decr. An. 1308. An. 1447. art. 30. Ad decreta regia suo concurrisse suffragio. Decr. A. 1267. in exordio* A. 1298. art. 44. 45. Illaque suis nominibus aut sigillis consignasse. Decr. A. 1298. art. 44. Item Decr. A. 1403. 1404. Jura cognatorum prius quam ad Fiscum devolverentur, discusserant. Decr. An. 1267. art. 6. Habita eorum deliberatione sunt potentiarii incaptivati. Decr. A. 1298. art. 50. Regibus de fidelitate observanda reversales dederant An. 1439. in exordio. A. 1444. art. 1. Cum rege, ductis suis banderiis, personaliter exercituare obstricti. Decr. A. 1459. art. 17. Cum ipsis, absente rege, Nobiles ac Saxones Transilvani, sine pecunia, exercituare non debebant. Decr. An. 1291. art. 12. Dignitates suas pecunia locare, aut judicatus ignobilibtls conferre, Tom. X. Vol. VII. « 3