Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
94.; in consilium regium admissi, diplomatibus subscripti, et beneplaeito regum constituti aut destituti. Decreto quidem An. 1291., consilio regnicolarum eligi jussi, ast hoc usu non convaluit: Nicolaus certe Zambo anno 1387. exauctoratus fuit, Emericus autem Bubek ei substitutus. Vide Codicem. Salarium ipsorum fuerant quondam mille centum floreni, argenti cusi, monetae Hungaricae, salis quadringentorum florenorum praeter redditus, quos e duum viratu cudendae monetae capiebant. Cf. Decr. Caroli Roberti anno 1342. Tavernicorum regalium Magistri judicio hodiedum parent liberae regiae civitates pleraeque: Cum reges nonnulli earumdem causas aliis etiam commiserint discutiendas, ita Sigismundus Com. Jacobo de Scepus, inde ipsas nonnulias Personalis Praesentiae regiae locumtenenti subordinatas esse repetendum. Thesauriatus ob negociorum amplitudinem subin separatus in partes Praesidum camerae R. cessit. 6. Agazonum Regalium Magister. Cum militia Hungariae primitus quidem tota, mox validissima parte, equitibus constiterit, equatii, equorumque cura fuerat maxima. Huic praefuit, Duce Arpado , Sepel nomine, a quo major Danubii insula nomen hereditavit. Mox curator dictus fuit Agazonum regalium Magister A. 1055. Nane Agazo An. 1080. Crugh Agazo, una Comes de Baranya, An. 1085. Grab Agazonum regalium Magister, una Comes Simigh et sic porro.