Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Dalmatiae, Croatiae ac Slavoniae Bani fuerant aeque cum Palatinis, ac curiae regiae Comitibus, Ba­> ronibus regni adnumerati: I-ae 94. a consiliis regi intimis, in comitiis re^ni suffragantes, literis solen­nibus subscripti, duorum etiam magistratuum ge­rendorum compotes: ita Rolandus Banus una Judex Curiae A. 1277. Stephanus de Korogh, filius Phil­pus, Banus totius Slavoniae, una Machoviensis Ba­nus An. 1383 etc. Quae Palatinis, eadem et Banis fuerant vetita: vti violente apud nobiles et Ecclesia­sticos descendere aut ipsos gravare, exercitum abs­que regis edicto conscribere, movere etc. Bani quoque fuerunt beneplacito regis consti­tuti aut destituti. Vide seriem ipsorum temporariam in Codice. Banis cum non absimiliter ac Vajvodis plurimi sustinendi fuerint a vicinis insultus, salarium amplius 10,000 flnorum, in sale insuper 1000 flni aeris cusi obtingebat; ex quibus suummet interte­nendum banderium incubuit. V. Const. laudatam re­gis Sigismundi. Banatus hic inter omnes regni ad­versitates hodiedum floret l). x) Quidquid ab arane Keres usque Alutam fluvium ad cata­ractas Danubii, e regione Vidini, tenditur, a Protorege Stephano fuerat Hungariae vindicatum, Biographo S. Ge­rardi attestante: „In diebas illis erat quidam Princeps in urbe Morisena (Chanad) nomine Achtum, potens valde; Regi autem Stephano honorem minime impendebat. —• Serviebat eidem viro terra in fluvio Keres usque ad par-

Next

/
Oldalképek
Tartalom