Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
dem ferme adhaesit: haud raro magistratus item Comitis Sieulorum, nonnunquam vero Saxonum. Consilio regio fuerant ab intimis; in conventibus regni Hungariae publicis sufTragium, etin literis solennibus nomen sortiti. Ob negociorum amplitudinem ipsi quoque Vicarios, Vice-Vajvodas nacti. Cf. Codicem Tom. IX. et X. passim. Salarium Vajvodarum olim novein mille florenos aeris signati, salium ter mille fuisse, in schedis veteribus comperimus. Ex quibus et ipsi suummet banderium tenere fuerant obligati. Cf. constit. Sigism. tom. X. vol. VI. Insigni huic magistratui JoannisZapola fatalis ambitio finem fecit 4.) Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae Banu s. Dalmalia, Croatia et quidquid inter Dravum et Savum montes usque Carentanos tenditur, prima Hungarorum invasione, obsidibus et tributis oblatis, in Arpadi potestatem venit. Temporum adversitate fere omnis in orientis ac occidentis imperatorum clientelam descivit. Orientalem Slavoniae partem An') Q ui partes Cumaniae Molilaviam , ac regiones transalpinas jure sacrae regni Hungariae Coronae feudo fiduciario gubernabant, dicti persimiliter Wojvodae, nomine vulgari Hospodari; ast hos Baronibus regni coaequatos fuisse, haud comperimus. Wojvodae vero Ruthenorum, Valachorum ac Zingarorum in Hungaria et Transilvatiia fuerant minorum gentium. Tom. X. Vol. VII. a 2