Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

ctoium Nobilitatis gloriam proprio motu concedi­mus, damus et elargimur, vt idem Martinus et alii supradicti, eorumque liaeredes et posteritas vniuer­sa, nata et nascitura haec Arma, seu JNobililatis in­signia, prout praesentibus Literis circa principium appropriatis coloribus diuersis inserta pictura deno­tat et declarat, a modo in antea, in praeliis, ha­stiludiis, torneamentis et in omni exercitio milita­ri gerere valeant pariter et deferre. Gaudeant igitur fauore regis, ac de tanto munere singularis gratiae antefatus Martinus et alii supradicti, eorumque po­steritas merito exultent, lantoque fideliori sludio ad honorem regium eorum in antea solidetur intenlio, quanto ampliori fauore praeuentos se esse conspici­unt munere gratiarum. Praesentes autem ad prae­missorum memoriam perpetuam sigilii nostri secre­ti, quo vt rex Hungariae vlimur, appensione pro praefato Martino et omnibus aliis supradictis iussi­mus communiri. Datum Constantiae in festo Beati Ambrosii Confessoris. Anno Domini MCDXVIH. Kegnorum Hungariae etc. XXXII. Romanorum ve­ro VIII." Ex originali. Wagner Com. Saros. p. 373. sqq. Ex Sueuia Constantiam redux Sigismundus has edidit literas, mox centinuato itinere Passauii tantillum morae cepit, undc per Viennam Hungariam repetiit. M iennae foedus, qu » Albertum Austriura sihi generum adsciuerat, restaurauit. In Hungariam reuersus 111- Februarii A. 1119. vt infra. XXXI. Martinus V. Papa Sigismundo Regi nouos impertitur fauores. A. 1418. Martinus PP. Sigismundo Romanorum ac Hun­gariae regi pro vnione Ecclesia plurimas facienti ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom