Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

poris totius ultra silvam regni gubernacula posside­bat. Anno itaque Domini MII. Rex Stephanus cepit Gyulam Ducem cum uxore, ac duobus filiis ejus et in Hungariam transmisit. Hoc autem ideo fecit, quia saepissime ammonitus, a beato rege, nec ad fidem Christi conversus, nec ab inferenda Himgariae inju­ria conquievit. Vniversum vero regnum ejus, latis­simum et opulentissimum monarchiae Hungari­cae adjunxit. Dicitur autem regnum illud hun­garice Erdeel." Chronic. Thuroczii Cap. XXIX. Sic facta est Transilvania pars integrans Hungariae. Idem Protorex pro Gyula locavit ibidem unum proavum suum (avunculum?) nomine Zoltan, ut lau­datus Belae R. notarius perhibet Cap. XXI. Hujus ut videtur, semine deficiente, sub Andrea quidem I. in fratres suos Belam et Leventam, sub Salomone in in Geysam et Ladislaum, cum tercialitate regni, gu­bernium ejus transiit. Mox in feudatarios, Wajuodas dictos transcriptum. E stirpe regia a Stephano quo­que Belae IV. filio fuerat aliquamdiu administratum. Quisnam fuerit primus Transilvaniae Vajvoda, in obscuro est: in literis solennibus anni 1103 et 1113. Mercurius Princeps Vltrasilvanus, anno 1182 jam Leustachius Vajvoda, anno 1197 Hermannus, simul Comes de Zonuk, mox alii serie haud interrupta, leguntur. Cf. Codicem. Vajvodae Transilvani Baronibus regni Hungaratf peraeque adnumerantur: Verboczi I. 94. Praefuerant

Next

/
Oldalképek
Tartalom