Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Dominam V rsulam nostram specialem in presenei­am, ad terminum competentem , racionem de pre­missis reddituros, litis pendencia , si quaforet, in­ter ipsos, non obstante, et post hec ipsarum inqui­sicionis et euocacionis seriem, cum nominibus euo­catorum terminoque assignato, eidem nostre speci­ali presencie fideiiter rescribatis. Datum Bude octa­uo die festi sacratissimi corporis Christi, anno eius­dem miilesimo quadringentesimo decimo octauo. jNos igitur mandatis vestre Exceliencie in omnibus obedire cupientes, vt tenemur, vna cum prefato Oswaldo filio Stephani de Kyspetri, homine vestro, nostrum hominem videiicet fratrem Dominicum pre­sbiterum, vnum ex nobis ad premissa peragenda, nostro pro lestimonio fide dignum duximus trans­mittendum. Qui tandem exinde ad nos reuersi no­bis concorditer retulerunt} quod prefatus homo ve­ster presente dicto nostro tesiimonio m vigilia festi beatorum Pelri et Pauli Apostolorum proxime pre­teriti, in Comitatu Soproniensi procedendo, ab o­mnibus, quibus decuisset el licuisset, nobilibus sci­licet et ignobilibus ac alterius cuiusuis status et con­dicionis dieti Comitatus hominibus palam et occuite diligenter inquirendo omnia praemissa , et praemis­sorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fuis­se resciuisset, prout vestre dictum extitisset maie­stati, et quemadmodum tenor literarum vestrarum per omnia continet praescriptarum factaque huius­modi inquisicione die iri prediclo memoratos Symo­nem, filium Wenceslai ac M ychaelem de Byk, in porcionibus possessionarys ipsorum in eadem habitis contra annotatam nobilem Dominam Vrsulam ad o­ctauas festi beati Jacobi Apostoh nunc venturas, ve­stre sublimitatis specialern in presenciam euocasset * .

Next

/
Oldalképek
Tartalom