Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
135 # tatis Posoniensis libertates, per eandem Civitatem Posoniensem ad procedendum, proficiscendum, et transeundum compellere et adstringere debeatis. Aliud non facturi, praesentes etiam post earum lecturam semper reddi volumus praesentanti. Datum in Civitate Pataviensi die Dominica proxima post Festum Conceptionis Beatae Mariae Yirginis, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Decimo Octavo, Regnorum Nostrorum Anno Hungariae et Trigesimo Secundo, Romanorum vero Nono. (L. S.) impressi. Communicavit Georgius Gyurikovits. XXV. Jdem Sigismundus Ladislaurn de Liirenthe in possestionibus Szitwag et Alber statui iubet. A. 1418. Nos Capituluin Ecclesie Castriferrei memorie commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit vniuersis, quod nos litteras statutorias serenissimi, et magnifici principis domini Sigismundi Dei gracia Romanorum regis semper Augusti ac Hungariae etc. Regis domini nostri sutnma cum obediencia recepimus liunc tenorem continentes: S igismundus dei gracia Romanorum Rex semper augustus ac Hungarie etc. Rex fidelibus suis Capitulo Castriferrei salutem et graciam. Dicitur nobis in persona Ladislai fily Nicolai de Lewrentlie, quod ipse in dominium possessionum Zjlwagh, et Albeer, vocatarum , in Comitatu Castriferrei habitarum, per nobilem puellam Anna vocatam , filiam Michaelis dicti Zerechen de Mezteghenew, consortem suam, si- t bi vigore litterarum vestrarum fassionalium certis de causis literis in eisdem expressatis, collatarum vellet legitime introire. Super quo fidelitati vestre