Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
tiones frustraneas, poterant regni consuetudine approbata requirente. Capitis damnatorura bona omnia, ipsos solos concernentia, duabus in partibus sibi, in tertia parti adversae vendicare pofeerant. Ibidem art. 50. 51. Duae sextatilitates rerum potentialiter ablatarum a convictis ipsis cesserant." Art. 57. etc. Curiae regiae Comites fuerant de lege c o n s iliarii regis secundarii intimi, in Palatini vacantia praerogativarum palatinalium consortes effecti jure consuetudinario. Peraeque mandata judiciaria ad loca credibilia et Comitatus expediebant. Decr. an. 1298. art. 76. Coram ipsis quoque procuratores constituere, contradictiones interponere consuetum fuit. Duas dignitates peraeque poterant tenere. Decr. An. 1222. art. 30. etc. Regi coronando ensem strictum praeferebant, inde nonnunquam etiam Ensiferi compellati. V. Cod. Dipl. Tomo VI. vol. II. p. 269. Diplomatibus regiis ac privilegialibus nomina subscripserant. Cf. Codicem. Fuerant ipsi quoque primitus arbitrio regum ad beneplacitum constituti: ut frequens eorum mutatio palam facit. Andreas III. fuerat primus Judicem suuru consilio regnicolarum deligere jussus. Decr. 1291. art. 9. Quod vsu inualuit nunquam. Negotiorum concursu nacti sunt ipsi quoque Vicarios, Vicecuriae regiae Judices dictos: tales fuerant Ceken Vicecomes curialis A. 1231. Deseu de Poky Vicejudex C. An.