Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

sibi ihcumbenti perpetuo possidendam , si non fue­rit contradietum, contradictores vero si qui fuerint, evocet ipsos contra praefatum Ladislaum nostram in praesentiam ad terminum competentem, rationem contradictionis eorum reddituros et post haec ipsa­rum introductionis et statutionis seriem cum nomini­bus contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, terminoque assignato, nobis ficleliter rescribatis. — Datum Budae, octavo die festi sacratissimi corporis Christi, Anno ejusdem millesimo quadringentesimo decimo octavo. Nos enim praeceptis ipsius Domini regis in omnibus fideliter obedire cupientes, ut te­nemur, una cum praefato Thoma dicto Pokws de Beud homine ejusdem, nostrum hominem magistrum Johannem dc Kysozkow, decanum Ecelesiae nostrae socium et concanonicum nostrum ad praemissa per­agenda, nostro pro testimonio transmisimus fide di­gnum, qui tandein ad nos reVersi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi ferjis quinta et sexta proximis post festiun divisionis Apostolorum proxime praete­ritum ad facies praedictarum possessionum Zylwagh, et Albeer vocatarurn vicinis et commetaneis earum­dem uniuersis inibi legitinre convocatis et praesenti­bus accedendo, praefatum Ladislaum in dominium earumdem duarum possessionum Zylwagh et Albeer introducando easdem eidem cum omnibus earum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet vigore prae­missarum literarum nostrarum fassionalium sibi in­cumbenti, perpetuo possidendam statuissent nemine protunc in facie earumdem, nec nunc coram nobis contradictore existente et apparente. — In cujus rei memorram , firmitatemque perpetuam praesentes lit­teras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro ro­boratas et consignatas, medioque alphabeto intercisas,

Next

/
Oldalképek
Tartalom