Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

ponere, ab iisdemque incompassionabiliter exigere et violenter extorquere non formidassent, et quas etiam moderni Castellani Castri nostri, Tliolmach nuncupati, hujusmodi corruptelis pro jure sibi fictis et allegatis, durius imponere, exigere et extorquere non formidarent; propter quod cultus divinus in praedicto monasterio vigere solitus, continuo diini­nutus extitisset et decresceret, in detrimentum fun­datorum praedicti monasterii et salutis animarum ea­rumdem. Supplicalum itaque nostrae celsitudini ex­titit pro parte praedictorum Abbatis et Conventus tain devote quam humiliter, quatenus divinae Maje­statis contemplatione et pro honore intemeratae Vir­ginis Mariae, sub cujus nomine glorioso praedictum monasterium fundatum extitit, eis circa praemissa regali remedio dignaremur succurrere opportuno. Verum quia nos officii nostri regii regiminis, coeli­tus nobis dediti, debito exposcente inter alias curas, nostrae sollicitudini commissas, eis, quae Ecclesia­rum omnium conditorum commodum, profectum et augmentum tangere dinoscuntur, accuratius invigi­lare innitimur , ut sublatis ab eis adversitatibus, Christique nomine interpellato, ipsi soli liberius ser­viatur; igitur cupientes in praedicto monasterio, quod per nostros praedecessores, reges, ut puta Hunga­riae, celeberrime fundatuin extitit, ac possessioni­bus, villis et caeteris libertatum praerogativis dota­tum, quorum etiam corpora ibidem existunt tumu­lata, solitum obsequium altipotenti libere persolvi et praestari, quod absque emolumentis ad hoc cor­requisitis nullatenus potest debite exerceri, fideli­tatem Vestram attente requirimus — quatenus nul­las de caetero taxas, exactiones, datias seu munera quaecunque contra voluntatem praefatorum Abbatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom