Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
tertio die inquisitionis antedietae. Anno Domini Millesimo quadringentesimo decimo septimo." L. S. Ex authentica raembrana Caraerali. cccxc. Capitulum Jaurinense terram Vkcke Conuentui de Chorna sine contradictione statutam refert. A. 1417. Nos Capitulum Ecclesiae Jauriensis Memoriae Commendantes significamus tenore praesentiuin quibus expedit vniuersis, quod nos literas statutorias Serenissimi Principis et Domini nostri, Domini Sigismundi, Dei gratia Romanorum Regis semper Augusti, ac Hungariae etc. Regis, pro religiosis viris, Fratribus AHtonio Praeposito et Conuentu Monasterii de Cborna loquentes, nobis directas reuerenter recepimus in baec verba: Sigismundus (V. supra anno boc.) Nos enim mandatis ipsius Domini nostri regisin omnibus obedire cupientes, vt tenemur, vna cum Paulo de Potyond, homine suo, nostrum ho— • minem videlicet Dominum Joannem, rectorem Altaris S. Martini in praescripta Ecclesia Jaurien. siti ad praemissa peragenda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum, qui tandem exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod praefatus homo regius praesente dicto nostro testimonio, feria tertia proxima post festum Pentecostes, proxime praeteritum, ad faciem dictae terrae Ykcke nuncupatae vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis inibi legitime conuocatis, et praesentibus accessisset, praelibatos Praepositum et Conuentuin Monasterii de Chorna in dominium eiusdem introduxisset, eandemque ipsis praemisso titulo statuisset possidend. nullo penitus contradictore apparente tribus etiam diebus Continuis more consueto in facie eiusdein mo-