Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

tuna et necessaria in specie, portare non valerent, tenorem earumdem literis nostris patentibus de ver­bo ad verbum inscribi faciendo , eisdem Domino Abbati et Conuentui dignaremur (elargiri) ad caute­lam. Quarum tenor per omnia sequitur esse : Ami­cis suis reuerendis Ecclesiae Somogiensi Nicolaus de Gara (v. supra ad annum 1416). Nos igitur petitionem ipsius nominibus quibus supra, nobis porrectam, iustam fore agnoscentes , tenorem prae­scriptarum literarum praefati Nicolai de Gara Pala­lini sententionalium de verbo ad verbum praesenti­bus literis nostris patentibus inseri, et transcribi faciendo, eisdem Domino Abbati et Conuentui de Tykonio duximus concedendas, ad cautelam aequi­tate suadente. Datum feria terlia, proxima ante Dominicam Inuocauit. Anno Domini Millesimo qua­dringentesimo decimo septimo.'' L. S. Ex originali archiui Cameralis. CCCLXXXIX. Conuentus Simighiensis de possessionibus vtraque Gamas restatutis, potentia mediante denuo occupatis , regi Sigfsmundo rescribit. A. 1417. Serenissimo Principi Dcmino Domino nostro Sigismundo, Dei gratia Romanorum Regi semper Augusto, ac Hungariae etc. Regi illustri, Domino ipsorum metuendo, Conuenlus Monasterii sancti Egidii de Simigio orationum sufliagia deuotarum. Li­teras Maiestatis Vestrae annual. pro religioso V Tiro , Domino Fratre Demetrio Abbate el Conuentu ino­nasterii Tihaniensis, ad euocationes, inquisitiones et prohibitiones faciendas, ac ad a!ia, quae iuxta regni vestri consuetudinem talibus in processibus > :uisarum fieri consueuerunt, peragenda emanatis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom