Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
perdita recuperat. gaudia paradisi: haec enim velut — suum Sancto demonstrare describit, est Eleemosyna, quae lauat, mundificat, abstergit, et abolet omnia mortalia et venialia peccata , in quibus humana fragilitas iugiter sordidatur. Haec est enim, cum sit omnibus necessitatem patientibus conferenda : Nam inter cuncta opera, quae de fonte charitatis procedunt, Eleemosjuia celebrius commendatur, et solennioribus praeconiis commendata excellere dinoscitur, quaelibet agmina pletatum: per illam namque flnit ablutio scelerum , et contra omnia suffragatur, quae nobis excusat propitialiter de commissis, et restituit nobis "raliam Plasmatoris. Proinde ad vniuersorum c tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod magnifica Domina Margarelha vocata, relicta quondam Domini NicoJai de Kanisa , olim Tauernicorum regalium Magistri, ad nostram personaliter veniendo praesentiam, confessa est in hunc modum : Quod ipsa quoddam molendinum suum in territorio possessionis suae Varasd vocatae, in fluuio Var-slouicze vocato decurrens per ipsam certa pecuniaria quantitate, mediantibus aliis literis nostris priuilegialibus exinde confeclis, pretio comparatum, Claustro seu domui B. Petri Apostoli prope oppidum suum Szent Pal, vocalum, ac villamSzent Peter vocatam, fundato et constructo, et per consequens fratribus heremitarum ordinis S. Pauli primi Eremitae, claustro seu domo in eadem nunc ct pro tempore Deaiugiter famulaniium , et famulandorum , qui relicto saeculo ad pedes Domini sedent, et Maiestatis Altissimi votis et operibus contemplantur, cum omnibus et singulis suis vtilitatibus, puta lerris arabilibus, pratis nemoribus, cetcrisque appendiciis, ad idem molendinum