Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
bri, et alia ornamenta Ecclesiarum, divinis ofliciis deputata, et reliqua ex causa pignoris vel alias occasione diclae exactionis nullatenus capiantur et distrahantur , vel eliam occupentur: Ac etiam quod personae miserabiles et impotentes ad praestationes huiusmodi decimae nullatenus compelli debeant sive possint. Tua igitui Celsitudo prout de ejus Regia Claritate abunae confidimus in redemtorem omnium ac speramus circa incrementa pacis, status et lionoris huiusmodi tam Ecclesiae quam Imperii praefatorum, invigilet, vt votiui subsequantur efiectus ac jialmam divinae gloriae ultra nostram et ipsius sedis Benediclionem, et gratiam, exinde consequi merearis. Nulli ergo omnium hominum liceat hanc paginam nostrae impositionis, assignationis, Concessionis, donationis et volunlatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotenlis Dei, et B. B. Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Constantiae VII. Cal. Febr. Pontificatus nostri Anno I. Apud J. Ch. Lunig Cod. Dipl. Germ. Tomo f. fol. 431 — 4. CCCLXXVII. ludicium Synodi Constantiensis in Sjnodo Strigoniensi publicatae. A. 1417. Quoniam alias, vt accepimus in Synodo simili per quondam Reuerendissimum Patrem Dominum Johannem, Archiepiscopum Strigoniensem, Praedecessorem nostrum, inhaerendo Concilio Constantiensi, secundum formam iuris communis, omnibus et singulis Abbatibus et Prioribus Ordinis Sancti Benedicli, ac Ecclesiarum Rectoribus fuerit subgrauissimis poenis inhibitum, ne aliquis Abbatum, Pri-