Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
que stupore aedificatum ab te palatium, tantaque occurrunt singulariter miranda , vt quod magis mirari, quod primum praedicare debeamus, non occurreret, Tam multa ad se trahebant, atque in se rapiebant obtutum , afFectumque nostrum. Denique structurae moles tam vasta est, vt nullam toto orbe terrarum reperiri posse, arbitremur. Eius omnia membra adeo magnifice, tam decenter instrucructa sunt, vt ad gratiam nihil possit accedere, singulaeque, vt dictum est, partes secum de pulchritudine et magnificentia certare videntur, vt, quod primum admiremur, non occurrat, nisi quod simui ornnia inspecta excedunt omnem admiralionem, vixque arbitremur, Persis illam famosissimimam regiam , de qua tam multa praedicantur, hic tuae conferendam. Transimus ad contuendum peripatum illum spatiosissimum, prospectum omnino mirabilem, plenumvoluptatis. JNeque his contenli piscinas quoque et hortos circuire, plena occurrebant oculis. Pauca de mullis, quae me mouent, in vnum congessi, execratione digna, tuaeque Serenitalis ocuiis legenda subieci. Equidem consideratis scandalis, qiiae in dies ex huius perpetuatione Concilii prodeunt, huius sententiae sum, vt pro firmo et rato habeam , nihil a tua pietate posse fieri vel Deo gratius, vel acceptius seculo vel Ecclesiae Matri vtibus, quam vt huius Eneruationem abominationis pro viribus moliaris. Et oro, ne tua me pietas tementatis arguat, lta sentienlem. Nam si ex abundantia cordis os loquitur, ego istam sententiam ex allo cordis eructo. Deus autem noster omnipotens Serenitati tuae, quae ad pacem sunt inspirare dignetur, annosque tuos benedicere religiosissime Princeps et Auguste piissime. Ex Yienna Anno MCCCCX VII-o.