Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
CCCLXXI. Honorum Ecclesiasticorurn, saecularibus a Sigismurido R. H. collatorurn, indiciurn. A. 1417. Nos Conuentus Monasterii Sancti Martini, sacri montis Pannoniae memoriae commendamus: Quod MagnifLus Ladislaus, filius quondam Nicolai de Gara, regni Hungariae Palatinus, ad nostram personaliter veniendo praesenliam, viuaeuocis oraculo sponte dixit et confessus est hunc in modum: quomodo praefatus quondam Nicolaus, pater suus, dum scilicet in humanis degisset, Ecclesiam Jauriensem, consequenterque episcopatum illius ecclesiae per nonnullos annos manu laicali tenuisset, et guhernasset, fructusque et quoslibet prouentus, redditusque et obueutiones eiusdem Eeclesiae Episcopatus Jauriensis leuasset, recepissetque et percepisset, et ad vsus suos secundum iibitum suum coriuer» tisset, et exposuisset , formans srbi conscientiam, quae a tempore fundalionis eiusdem aedificys et structuris satis exiliter fuudata fuisset, cuiusque fructus, prouentusque et reditus sibi recipere, et leuare non licuisset, murari atque aedificiis construi et decorari faccre promisisset. Sed diuino nutu morte praeuentus ipsam Ecclesiam Jauriensem murari, construique et aedificiis decorari facere, propter eius breuem vitam nequiuisset, et neque potuisset, in ipsiusque Domini Ladislai cordis armario , piae recordationis exhibitio instinctu diuino ^ccensa , descendisset, animaduertendo, ne diuina vltio excessum patris sui ne dum in fuXuro, verum etiam hoc mortali sceculo poena horrendae mortis, vel orbalitate prolium ab ipso vindictam appeteret, et Beata virgo Maria Mater misericordiae et impetratrix veniae, cuius Ecclesiam quondam praefatus Nicolaus,