Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

monasterii, et Abbatum et Conuentus eiusdem eonfectum tenoris subsequentis; Quod quidem pri­uilegium, vt idem Dominus Episcopus aftirmauit, temporibus elapsis, apud quorumdam praefate Ec­clesie persecutorum manus, propter eiusdem Ec­lesie indebitam custodiam versatum, infra prope fi­nem tenoris priuilegii olim Domini Colomani regis eisdem inserti, in his verbis videlicet: In villa We­cher quantum habent terrae Gewrien. tantum ha­bent seruientes sancti Ipoliti; monasterium Sancti Ipoliti terminum habet vsque ad fontem, qui voca­tur — malitiose rasum extitit, ita quod sicut cuilibet aspicienti apparebat, expresse, ista tantum modo verba praescripta, et nulla plura in rasura fuerunt; in aliis autem locis suis omnibus priuilegium omni­no verum et iustum fore luculenter est inuentum ; supplicans culmini nostro humili cum instantia, vt quia ipsum priuilegium tum propter miniam suam vetustatem in litura et carta non modice lesum, tum etiam in rasura praedicta redderetur suspectum; ne etiam praefata Ecclesia propter talem casum suis iuribus frustrarelur; ideo ipsum ratum, gratum et acceptum habendo, pro antefatis monasterio et eius Abbatibus ac Conuentu nostro priuilegio ver­botenus insertum renouare, ac demptis verbis prae­dictis in rasura eonscriptis, in perpetuum valiturum confirmare dignaremur graciose, cuius tenor talis est: Bela (V. ad an. 1249.) Nos igitur prae­fati Domini Episcopi suplicationibus antefatis per eumdem nostrae modo antelato subiectiue oblatis Maiestati regia benignitate exauditis, et clementer admissis, agnoscentes praefatum priuilegium ante­nominati eondam Domini Belae Regis praeter clau­sulam superius specificatam, fore verum et iustum

Next

/
Oldalképek
Tartalom