Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

vocata habitam, quae videlicet portio Possessionaria ab eisdem nobilibus de dicta Bathor ad manus su­as extitisset deventa, Emerico et Brictio liliis eius­dem Emerici de Zakol pignori obligasset. Et quia dicta Portio Possessionaria iam dictis nobihbus de Bathor pro pignore recipere competeret, Idem ipsi Nobiles de Bathor a praefatis Emerico et Brictio redi­mere vellent* Super quo fidelilati veslrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis Hominem pro Testimonio fidedignum, quopraesente Michael de Iklod, vel Ladislaus Bank, seu Ste­phanus de Artanhaza, ceu Nicolaus de Pazon, vel Georgius de dicla Iklod, aut Andreas de Keres, ali­is absentibus homo noster ad praefatos Emericum et Brictium accedendo admoneat ipsos verbo Nostro Regio, ut ipsi rehabita ipsorum peeunia mediante qua praescripta portio Possessionaria ipsis dinosci­tur fore obligata, huiusmodi Portionem Possessiona­riam praeattactis Nobilibus remittere et resignare debeant. Qui si fecerint, bene quidem, alioquin evocet ipsos Emericum et Briccium contra iam di­ctos Nobiles videlicet utrosque Joannem et Stepha­num nostram specialem in praesentiam ad Termi­num competentem , rationem de praemissis reddi­turos. Litis pendentia, si qua foret inter ipsos, non obstante. Et post lioc seriem praemissorum prout fuerit expediens eidem nostrae praesentiae speciali fideliter rescribatis. Datumin Visegradferia quarta proxima post Festum Corporis Christi, Anno eiusdem Millesimo Qua­dringentesimo Decimo. L. S. Fidelibus suis Conuentui Ecclesiae de Leles, pro Joanne filio Pe­tri de Bator, et aliis intrascriptis ammonitoria et Evocatoria. Belatio demnm confecta de super,

Next

/
Oldalképek
Tartalom