Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
dilecto fdio, Magistro Conrado ConhotTcr, Capellano nostro , et Auditori causarum palalatii Apostolici, ad instantiam dictorum Rectorum audiendam commisimus, el fine debito terminandam. Cum autem, sicut eadem petitio stringebal, postquam idem Auditor in causa huiusmodi citationem ad partes, ad instantiam eorumdem reclorum decreuerat, ipsaque citatione executa, nonnulli fide digni testes senes, et valetudinarii examinati, et deposiliones eatenus in scriptis redactae fuerint, per quas de iure perceptionis huiusmodi plene liquere possint, prout in instrumento publico inde confecto, eius tenorem volumus praesentibus pro expresso, ac volentes praefatis Rectoribus, irr praemissis, oportune consulere , huiusmodi supplicationibus inclinati, praefatamque causam in eo statu, in quo coram Auditore pendet, ad Nos auctoritate Apostolica , ex certa scientia euocantes, Fraternitati tuae per Apostohca scripta mandanius, quatenus de praefatis depositionibus summarie, et simpliciter et de plano sire strepitu, et fignra Judicii — — — — te informes, vt si per huiusmodi depositiores decimas ad eosdem Rectores de iure speetare regeries , singulis Rectoribus dictarum Ecclesiarum de praefatis decimis facias perpetuo eadem auctoritate responderi. Contradictores auctorilate — — — — — nostra, appellalione postposita compescendo , non obstante, si praefato Episcopo — — — — a sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, excommunicari, seu ad iudicium euocari non possit. — — — Datum Constantiae XII. Kal. Marlii Pontificatus nostri anno quinto." Apud A. Szeredai Ep. Trans- p- 141-2.